

Liber Primus Samuelis*
Caput 13: Versus 14
Sed nequaquam.Reprobatio Saulis, ablatio regni Judaeorum. David ei superstes, Christus populo Judaeorum successurus.Quaesivit sibi.Non quasi ubi sit nesciens, sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri, sed ipsi quoque Unigenito, qui venit quaerere quod perierat, sic jam non eramus ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Quaeret ergo sibi, dixit: suum habebit, unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et acquirit dicitur; quod satis apertum est. Sine praepositione etiam quaerere intelligitur acquirere, ex quo lucra vocantur quaestus.Virum juxta cor.David significat, vel ipsum mediatorem Novi Testamenti, qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David, et progenies ejus.[RAB.]Diabolus quoque per paganos, etc., usque ad sed futuram inquirimus.